monumenta.ch > Plinius > sectio 115

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 30, 115
{XXXIX} quin et vermium ipsorum genera mirandos usus habent. cosses, qui in ligno nascuntur, sanant ulcera omnia, nomas vero combusti cum pari pondere anesi ex oleo inliti. vulnera recentia conglutinant terreni adeo, ut nervos quoque abscisos inlitis solidari intra septimum diem persuasio sit; itaque in melle servandos censent. cinis eorum margines ulcerum duriores absumit cum pice liquida vel symphyto et melle.